[265] EPISTOLA LXV.

IUSTUS LIPSIUS

THEODORO CANTERO

S. Dico.

Ut animus tibi devinctus haeret, mi CANTERE, sic jungi aliquando sermone vult, sed iste literarum quo datur. Scripsi nuper ad TORRENTIUM Antistitem de ARNOBIO STEWICHII; & serio petii. Literas ab eo habeo, sed ad eam rem nec verbum. Non tamen despero & in occasione movebitur. Filiis tuis in Italia bene esse spero & opto; si quid per me iis potest, dabo effectum. Ex usu illorum & tuo est, abesse eos paulisper ab his turbis, quarum exitus quis fututus sit nescio, & vereor tamen ut exitium inclinet ad illas partes. Nos brevi iterum ad fontes; nihil publicum scripturi, nisi bona fide firmatur nobis valetudo. Quid opus est? Famae. Satis invidiae & calumniarum plus satis scripta. Venit ad vos habitandi caussa GUIL. HESPELIUS, vir modestus & prudens, & mihi diu amicus. Filios habet egregia indole, unum Graecarum literarum apprime diligentem. Velim ut ipsi, quod in te erit, faveas & in publicis operibus alleves, quantum potest. Vale, mi CANTERE, Salutem meo nomine dicito D. Praetori ZULENO Leodici. IV. id. Apr. MDXCII.